

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 10: Versus 22
Facta sunt autem encaenia,etc. Caenon, id est novum. Inde encaenia, id est initiare. Encaenia festa dedicationis templi, quae facta est a Juda Machabaeo tempore hiemis. Hiems autem hic commemoratur, ut significet Judaeos frigidos, qui non accedunt ad ignem, id est, non credunt in Christum. Salomon autem facto templo in autumno illud dedicavit[III Reg. 8.]. Zorobabel, et Jesus sacerdos post captivitatem reaedificatum templum, in vere dedicaverunt[II Esdr. 6.]. Judas Machabaeus pro profanatione Antiochi in hieme[I Machab. 4.].